- FLAMMA
- I.FLAMMAproprie fornacis est, quod flatu follium excitatur; Salmas. mel. a φλέγμα, Aeol. φλέμμα, hincqueve φλάμμα, dicta. Eius inspectio, Gr. πυρομαντεία, pars Haruspicinae fuit non ignobilis; dicebanturque tum Harnspices δἰ ἐμπύρων μαυτεύεςθαι. Et quidem Delphis peculiates erant Πυρκαεῖς, ad id muneris destinati. Hi victimae pattes Diis debitas incensuri, utebantur igne, e certo lignorum genere, ad radios Solis excitato, et in sacro loco sollicite custodiri solito. Sic apud Aegyptios Seraphim, et apud Persas nomine Orimasdae, quem pro Deo habebant, celebris ignis. Athenis in templo Minervae Poliadis perpetua lampas ardebat, quae a Virginibus custodiebatur, non aliter, quam Delphis, ac Romae a Vestalibus fieri inusu erat. Cum itaqueve accensa flagrabat victima, Flammae inptimis observabantur: teste Helena apud Eur.Ο᾿υδ᾿ ἦν ἄῤ ὑγιὲς οὐδὲν ἐμπύρου φλογός,Nihil erat sani in ardente flamma.In quem locum Scholiastes: ἃ δέ ἐςιν ἄσημα καὶ οὐ σαφῆ, γινώσκομεν ἐις πῦρ βλέποντες, quod interpretari videtur Sil. Ital. Punic. Bell.———— Divinarumqueve sagacesFlammarum.Fiebat autem hoc modo: Si admota flamma victimas statim corriperet, et diffusa repente totas occuparet ac consumeret: Si tranquilla, puta, perspicua ac nitida, nullis infecta coloribus alienis, ut nigro rutilove aut pallido: nec permixta vel sordibus, vel caligine, fumisque, sinequeve strepitu ac sine egestione atqueve eiaculatione favillarum turbulenta, et crepitante, recto ductu turbinatae pyramidis instar attolleretur ac surgeret: siqueve nonnisi victimâ depastâ atqueve exustâ moreretur, placide Numen hostiam acceptare ac complecti, annuerequeve quae requirebantur, coniciebant. Si contra multo vix flatu excitari posset; et cum exarsisset, non coiret, sed finderetur atqueve in hiatum dehisceret, nec in totam subito spargeretur ac penetraret victimam, sed viciniora sensim velut serpens lamberet atque ustularet, nequeve recta niteretur sursum, sed in vertigines gyrosque convoluta, attam secum et densam eveheret caliginem, aut reperet deorsum; aut dilaberetur ad latera aut alienâ nasceretur specie: Siqueve aut ventis disploderetur, aut restingueretur pluviis, aut insolitum crepitatre, et circumquaqueve multum eructaret ardentium favillarum, aut si palleret plus nimio vel nigricaret, aut evanescerer sponte, priusquam tota conflagrasset victima: aut si intactae. aliquae partes remanerent et mtegtae, laesi infestiqueve Numinis, et sacrificium respuentis omen esse suspicabantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 11. Quare usi materia, quae facillime ignem conciperet, aridis mempe vitgultis seu φρυγάνοις, ut ex Aristoph. in Pace discimus:Ο᾿υκ οὖν δοκῶ σοι μαντικῶς τὸ φρύγανον τἰθεςθαι.De Flamma caelitus delapsa, seu a conspectu Iehovae exeunte, quae in Altati holocaustum consumpsit, quaeque sollicite postmodum a Sacerdotibus fovenda erat, ne si peregrino igne accenderetur victima, quod Nadab et Abihu fecêrunt, gravissime Deus offenderetur, vide Levit. c. 9. v. 24. et c. 10. v. 1. Similitet de Flamma Iehovae decidente, et consumente Eliae Prophetae holocaustum, et ligna, et lapides, et pulverem ipsum: etiam aquam quae erat copiosa in aquae ductu dilingente, adi c. 18. v. 38. Sed et Flammarum eruptiones, inter prodigia manifestaria habebantur Gentilibus. Iul. Obsequens c. 52. Aenariae terrae hiatu flammâ exortâ in caelum emicuit. c. 41. In agro Vulsinensi flamma e terra orta, caelumqueve visa contingere. Stat. Theb. l. 5. v. 87.——— quater antra Dei fumantis anhelosExser cuêre apices etc.Flamma item super caput alicuius visa: qualis in Achillis vertice, apud Hom. Il. ??? in Ascanii, apud Virg. Aen. l. 2. v. 304. 431. et 684. In Servii Tulli Rom. Regis apud Liv. l. 1. c. 39. in Masinissae dormientis, apud Sil. Ital. Bell. Punic. l. 16. v. 696. in Augusti, apud Vellei. Paterc. l. 2. in Neronis, apud Xiphilin. etc eftulsit, de quo auspicatissimi ominis genere, vide Paschal. in Coron. l. 1. c. 8. et infra ubi de Radiata corona. Porro et in suppliciis Flamma adhibita, ut in vivicomburio, aliisque poenatum generibus: et ante supplicia, ad exprimendum, quod volebant Iudices, in quaestionibus, ut ex Martyrum histo oriis pater, ab Prudent. περὶ ςεφ: Hymn. 5. v. 62.Stridensque flammis lamina.aliisque compositis, et Lucretii illo,Verbera, carnifices vobur, pix, lamina, taedae,Modum indigitat Senec. Troadibus Act. 3. v. 560.Non acri latusUtrumque flammâ cinctâ, maternam fidemUnquam exuissem ———Vide M. Anton. Delrium Not. ad Sen. h. l. De more vero flammam transiliendi, innocentiae testandae ergo, iam Sophocli Antigone indigitato, diximus ubi de Purgatione vulgari alibiqueve passim. Vide et infra Ignis.II.FLAMMAvide Antonius, it. Gabriel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.